라틴어 문장 검색

strepverunt cornva quae simul sonabant, ut aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 21)
Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장6)
in cornibus pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, fronte simul et sinu exciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장5)
qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 570:1)
Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 26장1)
nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, ut cornus tibi cura sinistri Lentule (7.217). sic Cicero in Arato huius genus pro genu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2210)
cornibus ingens 'ingens' et ad praestantem formam pertinet et ad magnitudinem cornuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4831)
ipse e dextro cornu - ibi namque praeerat - nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 215:1)
iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 493:1)
ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu, XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie.
(카이사르, 아프리카 전기 60:2)
Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:5)
ubique enim Iovi iuvencum legimus immolatum, ut statuam ante aras aurata fronte iuvencum, iam cornu petat, et pedibus qui spargat harenam, item Iuvenalis qui vexat nascenti robora cornu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 212)
corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 771)
cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 447:1)
quod ubi Eudamus qui cogebat agmen vidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naves - et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe - aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 337:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION