라틴어 문장 검색

Cuius generis quae prima occasio tibi, conferas in eum rogo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 6:1)
quis ex istis, qui tota vita litteris assident, collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:3)
mox ne gratia singulorum collata atque permixta pro singulis quoque vires omnium acciperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:3)
quae plurimum refert unum in locum conferas an in diversa dispergas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:2)
Multa beneficia in multos contulisti:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 3:1)
Contuli cum peritis iuris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 2:2)
Quantulum est ergo collata pecunia conducere praeceptores, quodque nunc in habitationes, in viatica, in ea quae peregre emuntur - omnia autem peregre emuntur - impenditis, adicere mercedibus?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 5:1)
Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius quod conferre vobis placebit dare.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 5:2)
Proinde consentite conspirate maioremque animum ex meo sumite, qui cupio esse quam plurimum, quod debeam conferre.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:1)
Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 7:1)
Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
exteriores buxos circumvenit laurus, umbraeque platanorum suam confert.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:6)
An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex adventicio denegem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 3:1)
Quocumque me contulissem, illum animus illum oculi requirebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 2:1)
ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION