라틴어 문장 검색

sic animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa, quibus premitur, erumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:3)
Quomodo fulmini, etiam cum latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 8:4)
Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:1)
Tenue est mendacium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:6)
Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:5)
" Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:3)
Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 35:4)
adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 41:3)
Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:3)
ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 1:4)
Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 8:3)
si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:2)
Tenuisve cerei fila et crepacem molam Focum mater aut uxor investiunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 5:7)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION