라틴어 문장 검색

de Latinis vero is quo me vertam nescio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:4)
- sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:3)
Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:4)
adversantur enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:2)
regionem video Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:14)
itemque cetera 'intendit crinitus Apollo arcum auratum, luna innixus, Diana facem iacit a laeva':
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:9)
Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장3)
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:6)
anno vertente sine controversia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:7)
adhibenda vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus ipse se dedat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:6)
qui exsili causa solum verterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:9)
ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:5)
postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 1:3)
nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:6)
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION