라틴어 문장 검색

ferebant in Hispania Icelum e ueteribus concubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora uelleretur oratum atque seductum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 22장 1:3)
Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex principibus Etruriae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:1)
Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 1:1)
quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:2)
Percrebruerat Oriente toto uetus et constans opinio esse in fatis ut eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:1)
Talis tantaque cum fama in urbem reuersus acto de Iudaeis triumpho consulatus octo ueteri addidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 1:1)
Deformis urbs ueteribus incendiis ac ruinis erat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 5:1)
Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:1)
ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:1)
dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:5)
Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:1)
incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:7)
subsiciua, quae diuisis per ueteranos agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:2)
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:3)
Vetera quoque omina, ut fere, sollicitudo revocaverat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION