라틴어 문장 검색

haec ferociter non suadenti solum sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt ut ageret diceretque quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 49:1)
colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 53:2)
forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 57:1)
haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 59:1)
sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem videtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 67:2)
consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 69:2)
curam acuebat quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus, congruentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 76:1)
is ubi Romanos equites insignemque inter eos praecedentem consulis filium - nam omnes inter se, utique illustres viri, noti erant - cognovit, unane, ait, turma, Romani, cum Latinis sociisque bellum gesturi estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 80:1)
visne igitur, dum dies ista venit, qua magno conatu exercitus moveatis, interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc eventu cernatur, quantum eques Latinus Romano praestet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 84:2)
adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 102:2)
alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 114:2)
duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 116:1)
isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 118:2)
deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 123:2)
ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 131:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION