라틴어 문장 검색

Ibi toto nubila vultu ante Iovem passis stetit invidiosa capillis pro que meo veni supplex tibi, Iuppiter inquit, sanguine proque tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:3)
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:5)
Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit, vixque manum retinens confessaque vultibus iram talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:1)
Nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:13)
raptaeque insignia Bacchi induit et vultus hederarum frondibus abdit attonitamque trahens intra sua moenia ducit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:7)
Sed non attollere contra sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud illatum, pro voce manus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:10)
sed simul ex nimia mentem pietate labare sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis inque vicem spectans ambos "cur admovet" inquit "alter blanditias, rapta silet altera lingua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:22)
Utque domus altae partem tenuere remotam, tendentemque manus et iam sua fata videntem et "mater, mater" clamantem et colla petentem ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, nec vultum vertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:2)
Sed non is vultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:30)
Spectat et in vultu veluti tum denique viso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora videre putat, nec se declinat ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:6)
Vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro, pulvereumque solum pede pulsavere bisulco fumificisque locum mugitibus impleverant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:7)
Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii iuvenis torquere parantes, demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:5)
Adicit extremo lapides oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas, addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infames ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:11)
sed vultu meliore mori secura videtur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:25)
Et modo nescio quid similis crudele minanti vultus erat, modo quem misereri credere posses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION