라틴어 문장 검색

Necessitati sapiens nihil umquam negat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 446)
Nimium boni est in morte, cui nil sit mali.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 448)
Nil est miserius, quam ubi pudet quod feceris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 450)
Pulcherrimum est omnia praestare nihil exigentem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 54)
Regnat, non regitur, qui nil nisi quod vult facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 667)
Respicere nil consuevit iracundia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 673)
Si nil velis timere, metuas omnia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 711)
Tutissima res est, nihil timere praeter deum.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 740)
Turpius nihil est quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter vixeris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 752)
Ubi nil timetur, quod timeatur nascitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 779)
Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:1)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 3:1)
De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 5:1)
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION