라틴어 문장 검색

aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibe- tur, unde est "tria virginis ora Dianae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 752)
quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 753)
non ergo ab apibus, sed 'quid faciat laetas segetes'. vos o clarissima mundi lumina liber et alma ceres stoici dicunt non esse nisi unum deum, et unam eandemque esse potestatem, quae pro ratione officiorum nostrorum variis nominibus appellatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 52)
nam deum fieri maximum est, in potestate habere, quis deus velis fieri, plus esse quam maximum constat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 248)
Varro tamen ait se legisse Em- pedotimo cuidam Syracusano a quadam potestate divina mortalem aspectum detersum, eumque inter cetera tres portas vidisse tresque vias:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 345)
unde etiam fingitur minister deorum, quod eorum obtemperat potestati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3356)
notandum sane, uni tantum arbori incubuisse Vergilium et expressisse ubi sit, qualis sit, cuius potestatis sit, sicut in quarto de herba amello:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1343)
sed potest vi- deri poeta Hydaspen Medum dixisse iure belli, quod Medi duce Ale- xandro vicerint Porum Indorum regem, et eum in suam redegerint potestatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2117)
cyrene soror propter similitudinem potestatis ait 'soror':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3531)
"Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitus occupavit, sic imperium suum ultra solis vias et ipsius oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam sprevissct iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria numina victa venerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et Manibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:3)
"Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, victimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla vis nec potestas est, ut sit Romanis hominibus cum sua sibi natione captivus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:6)
"Et quamquam magnum in modum me subtili varietate tua delectarit oratio, tamen altius moveor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium viribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae veritatis condicio mutetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:5)
"Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:20)
"Et qui Iovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:44)
"Aristoteles variat et adsignat tamen unam potestatem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION