라틴어 문장 검색

Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum corpora, si tantum notas odor attulit auras?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:7)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)
accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum adferat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:9)
perna magis et magis hillis flagitat inmorsus refici, quin omnia malit quaecumque inmundis fervent allata popinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:8)
multum dignitatis adferent.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 7:2)
petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris adferat.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 1:3)
denique sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem homines inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 8:1)
nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 3:1)
praeterea magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 5:1)
inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 75:4)
itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 108:1)
neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 131:1)
nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:4)
verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 259:1)
nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION