라틴어 문장 검색

et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 175:2)
ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 192:2)
itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen, quorum auctoritas et quibus adhibeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 253:1)
nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 29:3)
Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 30:1)
nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 65:1)
interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 111:1)
nam cum prooemium comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 113:3)
si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 140:1)
Sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:1)
Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 10:3)
nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam quomodo sit quod proposuerimus probandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 203:1)
nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 203:3)
hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 209:1)
eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION