라틴어 문장 검색

Parthenium fugitur nemus, agmina bello Rhipeque et Stratie ventosaque donat Enispe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권128)
"quis enim remeabile saxum fallentesque lacus Tityonque alimenta volucrum et caligantem longis lxiona gyris nesciat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권226)
"bellum, innumero venit undique bellum agmine."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권285)
"Arquitenens seu te Latonia casto de grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astris non humilis fecundat amor - neque enim ipse deorum arbiter Argolidum thalamis novus - . aspice maesta agmina."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권341)
pars cingunt, pars arta plebe sequuntur praecelerantque ducem, medium subit illa per agmen non humili festina modo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권364)
ibi exsultans conclamat ab agmine primus, sicut erat levibus tollens vexilla maniplis Argus
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권366)
iam crassus caenoque et pulvere sordens, quamquam expleta sitis, bibitur tamen, agmina bello decertare putes iustumque in gurgite Martem perfurere aut captam tolli victoribus urbem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권374)
Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altum agmina linquebant ripas amnemque minorem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권1)
qualia trans pontum Phariis deprensa serenis rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo, quo fera cogit hiemps:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권5)
"immo age, dum primi longe damus agmina vulgi - nec facilis Nemee latas evolvere vires, quippe obtenta comis et ineluetabilis umbra - pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum, unde hos advenias regno deiecta labores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권26)
"movet et caelestia quondam corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권33)
"Amazonio Scythiam fervere tumultu lunatumque putes agmen descendere, ubi arma indulget pater et saevi movet ostia Belli, nec varius fremor aut studia in contraria rapti dissensus, ut plebe solet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권76)
"attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권151)
Interea campis, nemoris sacer horror Achaei, terrigena exoritur serpens, tractuque soluto immanem sese vehit ac post terga relinquit, livida fax oculis, tumidi stat in ore veneni spuma virens, ter lingua vibrat, terna agmina adunci dentis, et auratac crudelis gloria fronti prominet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권189)
nusquam ille, et prata recentes amisere notas, viridi piger accubat hostis collectus gyro spatiosaque iugera complet, sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권202)

SEARCH

MENU NAVIGATION