라틴어 문장 검색

Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 5:3)
Populabundus, inquit, agros ad oppidum pervenit, quod scilicet significat cum agros popularetur, non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, cum populantem ageret vel cum imitaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 8:2)
Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:4)
nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et volebat suos versus videri bonos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 6:3)
Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:2)
Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 6:1)
Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 1:1)
Set, si contionem habere volunt uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:6)
Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse cum populo agere, aliud contionem habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 3:1)
Nam cum populo agere est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:1)
Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 1:1)
Haec mera veritas Tusculani hominis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis, plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae, philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 3:4)
Vita, inquit, hominum qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex improviso adsidua et prope cotidiana fert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 4:2)
rem enim de petenda pecunia apud iudicem privatum agi, non apud censores de moribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 9:1)
Nam qui iudices, inquit, acres atque celeres videntur, non aliter existimant rem qua de agitur indagari conprehendique posse, nisi is qui iudicat crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos sensus aperiat et litigantium deprehendat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION