라틴어 문장 검색

Sunt autem et alia multa genera, quae habent suas proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod, a fonte cum est progressum, dividitur in duas partes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장25)
sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina lacus, qui per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장28)
Alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae, flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab ipsa aqua unguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장29)
similiter Aethiopiae lacus est, qui unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti scobe citreo;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장30)
Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장32)
deinde cum commixta vis egreditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogitur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장44)
Item sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer amari, ut in Ponto est flumen Hypanis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장45)
Sunt enim Boeotiae flumina Cephisos et Melas, Lucanis Crathis, Troia Xanthus inque agris Clazomeniorum et Erythraeorum et Laodicensium fontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장56)
Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se vim venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes, vita privabantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장60)
ad quem fontem proxime est arbor florens purpureo colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장64)
agro autem Falisco via Campana in campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium ossa iacentia apparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장70)
Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장71)
Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo eam aquam sine vino potantes fiunt temulenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장80)
ad eum autem fontem epigramma est in lapide inscriptum hac sententia versibus graecis:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장83)
eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장84)

SEARCH

MENU NAVIGATION