라틴어 문장 검색

Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 9:1)
Incisa et insculpta sunt publicis aeternisque monumentis praetoria ornamenta Pallantis, sic quasi foedera antiqua, sic quasi sacrae leges.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:4)
Modicus collis assurgit, antiqua cupressu nemorosus et opacus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:1)
Quo iustius peto primum ut errori, si quis est error, tribuas veniam, deinde medearis scientia tua cui semper fuit curae, sic iura publica ut privata sic antiqua ut recentia sic rara ut adsidua tractare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 10:2)
fuit enim tam copiosus, ut amplissimos hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et antiquissimis statuis;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:4)
Erit etiam faciendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 4:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 141)
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris Et solidam longo carmine findit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 813)
Sustinet antiquos gremio spectatque capillos, Ei mihi, non illo munera digna loco!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1441)
Alitis in rarae miserum devertere funus - Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 65)
Si mos antiquis placuisset matribus idem, Gens hominum vitio deperitura fuit, Quique iterum iaceret generis primordia nostri In vacuo lapides orbe, parandus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 144)
Accipit ara preces votivaque tura piorum - Ara per antiquas facta sine arte manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 136)
dentur in antiquos tura merumque focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:455)
sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, Naïadumque tener crimine raptus Hylas, ut dominam teneas, nec te mirere relictum, ingenii dotes corporis adde bonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:86)
praemiaque antiqui magna tulere chori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION