라틴어 문장 검색

Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est videre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:1)
Sed nec Hercules a substantia solis alienus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:1)
quippe Hercules ea est solis potestas quae humano generi virtutem ad similitudinem praestat deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:2)
Ab hac gente sol poenas debitas vi pestiferi caloris exegit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 9:3)
Et revera Herculem solem esse vel ex nomine claret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 10:1)
Quae porro alia aeris gloria est nisi solis inluminatio, cuius recessu profunditate occulitur tenebrarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 10:3)
Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:3)
Accipe nunc quod de sole vel Sarapi pronuntietur oraculo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 16:1)
Ex his apparet Sarapis et solis unam et individuam esse naturam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 18:1)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 2:1)
Et cum est in inferioribus et ideo dies breviores facit, lugere creditur dea, tamquam sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento, quam numen terrae inferioris circuli et antipodum diximus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:1)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
ergo hiems veluti vulnus est solis, quae et lucem eius nobis minuit et calorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 4:2)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION