라틴어 문장 검색

"Quorum tibi exempla proponens, non dicam aurum et argentum et ceteras opes, sed ipsam terram caelumque despicies et Christo copulata cantabis:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:116)
"Grandis labor, sed grande praemium esse, quod martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:166)
"Christum mentitur antichristus et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:171)
"Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei, qui non amat Christum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:174)
"Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere proclamabit:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:175)
"Quis nos separabit a caritate Christi?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:176)
"Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:185)
"Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:193)
"Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:207)
Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit et Christo revixit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:11)
Erubescat mulier Christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum apostolum Christo placere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:7)
Ego enim indignus nec aestimare umquam potui nec optare, ut mihi tantum in Christo largireris adfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 1:3)
Si gentiles hanc vitam carperent, si Iudaei, haberem solacium non placendi eis, quibus displicet Christus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:7)
Saluta Paulam et Eustochium - velit nolit mundus, in Christo meae sunt - saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Mareellinam quoque et sanctam Felicitatem, et dic eis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:1)
"Ante tribunal Christi stabimus;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION