라틴어 문장 검색

Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 624)
Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces, Rustica nec viduum pectus amoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1010)
Grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis Difficilis clivis huc via praebet iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 133)
Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas, Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 147)
et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu pectora, iactatas excutiatque faces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:15)
non hoc, centum quae sustinet urbes, quamvis sit mendax, Creta negare potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:199)
saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse, algenti manus est calfacienda sinu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 4:3)
nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit), ingenua speculum sustinuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 5:1)
quamvis mittatur Athenis demptus ab inmundo vellere sucus ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 43:5)
quamvis mutus erat, voci favisse putatur piscis, Arioniae fabula nota lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 66:1)
sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, est vobis vestros fallere cura viros,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 97:4)
invenies, quamvis non est miserabilis index, non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 112)
Maxime, qui tanti mensuram nominis imples, et geminas animi nobilitate genus, qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, non omnes Fabios abstulit una dies, forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, quisque loquar tecum, certior esse velis, ei mihi, quid faciam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 21)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit, ultimus hic qua sit condicione locus, magna tenent illud numen molimina rerum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 228)

SEARCH

MENU NAVIGATION