라틴어 문장 검색

Recte, inquit, intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:4)
quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:9)
cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
et tamen est etiam aliqua cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:5)
illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 56:2)
nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 56:3)
nobis aliter videtur, recte secusne, postea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 57:4)
itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse - isdem placere esse alium alio et sapientiorem itemque alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 62:1)
recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 69:6)
illo enim addito iuste fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:6)
sed quem ad modum, theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:4)
incommoda autem et commoda - ita enim εὐχρηστήματα et δυσχρηστήματα appello - communia esse voluerunt, paria noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:4)
commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:6)
sed emolumenta communia esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION