라틴어 문장 검색

qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu . Servili P. Titius intercessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 3:8)
Secundus vero et compositus et ipse quidem inpar est, propterea quod eadem inparis proprietate formatus est, sed nullam in se retinet substantiam principalem compositusque est ex aliis numeris habetque partes et a se ipso et ab alieno vocabulo denominatas;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 1:1)
Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 3:1)
omne pronuntiatum (sic enim mihi in praesentia occurrit ut appellarem ἀξίωμα, utar post alio, si invenero melius) - id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:2)
Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, 'intra Kalendas,' id est Kalendis, pronuntiandum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 16:1)
Inpar quoque numerus, qui a paris numeri natura substantiaque disiunctus est—si quidem ille in gemina aequa dividi potest, hic ne secari queat, unitatis inpedit inverventus—tres habet similiter subdivisiones, quarum una eius pars est is numerus, qui vocatur primus et incompositius, secunda vero, qui est secundus et compositus, et tertia is, qui quadam horum medietate coniunctus est et ab utriusque cognatione aliquid naturaliter trahit, qui est per se quidem secundus et compositus, sed ad alios comparatus primus et incompositus invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero inpari eiusque divisione 1:1)
CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION