라틴어 문장 검색

Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:1)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:3)
Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et uitae propositum et anni tempus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:1)
qui cum magnam partem ad uitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:3)
Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:3)
Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:1)
Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:2)
idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:2)
Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 2:3)
Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec id paulum erodat eoque euocet materiam.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:4)
Multum autem eo confert et corporis et neruorum habitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 6:6)
Itaque quid unoquoque loco scripserit noster eruere constitui, atque hac ratione omnia quae aperte glossematum speciem referunt, e Celsi contextu, id quod jam ante me sat frequenter facere aggressus est Targa, expellere conatus sum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.91)
Vix est quod moneam, orationis Celsianae contextum constituendum esse tribus his codicibus, quippe qui reliquis longe plures continent egregias lectiones multoque paucioribus deturpati sunt mendis.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.125)
Et enim nullum ex iis emolumentum ad orationis contextum constituendum petere licet, quum solis literarum ductibus et paginarum proportionibus eleganter componendis operam dederint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.133)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)

SEARCH

MENU NAVIGATION