라틴어 문장 검색

itaque tu molem thematis missi 3 recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem scientiae ingentis magna opportunitas, cotidie namque per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis pariter [eius] 4 negotia et iura, foedera et bella, loca spatia merita cognoscis, unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus legationum varietates, facta ducum pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse, quique praestanti positus in culmine non necesse habet vel supprimere verum vel concinnare mendacium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 3:1)
hunc quoque manente sententia Galliis post praefectus Priscus Valerianus consiliis suis tribunalibusque sociavit, iudicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu iunxerat subolem, iungeret et dignitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 2:5)
quicquid illud est, quod vel otio vel negotio vacas, in urbem tamen, nisi fallimur, rogationum contemplatione revocabere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:3)
quis desertor scientiam rei militaris iure laudaverit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:5)
Etsi nullis hortatibus 1 primordia nostrae pro-fessionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei memineris non sum, ut a meis ac tuis 2 praesumam partibus aequali officiorum lance certandum, nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par expectamus alloquium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 1:1)
ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos quisque audire coeperat, non taceret 2 quia, donec scientiam natura combiberit, non maior est gloria dixisse quod noveris quam siluisse quod nescias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 5:1)
si aliquatenus doctum, propter scientiam clamatur inflatus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:4)
Si ratio temporum regionumque pateretur, non per sola officia verborum amicitias semel initas excolere curarem, sed quoniam fraternae quietis voto satis obstrepit conflictantium procella regnorum, saltim inter discretos separatosque litteram consuetudo sermonis iure retinebitur, quae iam pridem caritatis obtentu merito inducta veteribus annuit 1 exemplis, superest, ut sollicito veneratori culpam rarae occursionis indulgeas, qui 2 quo minus assidue conspectus tui sacrosancta contemplatione potiatur, nunc periculum de vicinis timet, nunc invidiam de patronis, sed de his ista:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Auspicio salutem 1:1)
conclamata sunt namque 3 iudicio universali scientiae dignitas virtus praerogativa, cuius ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:4)
cupidum scientiae continentem pecuniae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:2)
et licet in persona unius eiusdemque tempore suo principis viri castrensis oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme gloria aequipari, idem tamen numquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio ceteris mortalibus anteferretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:2)
sic et ipse fecisti, qui, dum vis exercere scientiam tuam, non veritus es fore tibi impedimento etiam conscientiam meam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 4:1)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION