라틴어 문장 검색

ubi quod petebat satis sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 572:1)
Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 648:1)
ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 174:1)
Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 191:1)
Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 480:2)
responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:2)
non sermonibus tantum his cum quanto adsensu audissent verba consulis ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 426:1)
nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 521:1)
quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 330)
C. Quia, si facias recte aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 388)
ego hoc effectum lepide tibi tradam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 112)
namque istaec magis meast curatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2280)
Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5194)
ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장30)
Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION