라틴어 문장 검색

totum aliud est pugnare, aliud uentilare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:1)
fortiter pugnauit et reposuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.3)
Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.26)
Procedens postridie in proelium, pugnaturis ostendi trecentos in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.11)
post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.10)
Bello grauiore pugnaui, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.21)
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.39)
In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.10)
Patrem in acie uidi, pugnaui cum exemplo.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.12)
Pugnabam non tantum inperatori, sed etiam patri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.18)
et se vincat et cupiat mori ab inferis reversus, hic prosit mihi Iove esse genitum, stabo at, ut certo exeant emissa nervo tela, librabo manu, regam furentis arma, pugnanti Herculi tandem favebo - scelere perfecto licet admittat illas genitor in caelum manus.
(세네카, Hercules Furens 1:57)
procede, seu tu vindicas currus truces Thracis cruenti sive Geryonae pecus Libyaeve dominos, nulla pugnandi mora est.
(세네카, Hercules Furens 17:25)
praeceps in ora fusus implicuit cadens laqueo tenaci corpus et quanto magis pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.
(세네카, 파이드라 15:38)
in quo pater materque pugnanti tibi
(세네카, Phoenissae 634:1)
Nunc, nunc pugnemus:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION