라틴어 문장 검색

Minnio, ignarus omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 172:1)
nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 178:2)
bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 180:1)
ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 268:2)
Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:2)
succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 82:1)
superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 124:1)
et postquam superavere Rhodii promunturium quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 257:2)
Philippum et Nabim, hostes et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 288:1)
et celeritate superabant levioribus et ad id fabrefactis navigiis, et propiores terrae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 311:2)
eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elaeam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parva manu contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 417:1)
rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 614:1)
et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, ex composite repente opera est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 59:1)
Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 90:1)
rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 134:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION