라틴어 문장 검색

itaque poenam, quam exigere debet, non donat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 30:8)
Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 84:2)
Aequum me hercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a Carthagine semper exigeret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 88:2)
Non est quod ad quasdam feminas respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita ab initio fortior ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 110:1)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)
Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:1)
multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:2)
tantus rerum ex orbe toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo subici, exigendus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 35:2)
Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:3)
sic tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:3)
adversus omnis se preces omnisque querimonias exiget.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 98:2)
aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:5)
Numquam autem ego a te, ne ex toto maereas, exigam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:1)
Cogita modestiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exsequendis industriam, in promissis constantiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 115:1)
quae enim, malum, amentia est poenas a se infelici- tatis exigere et mala sua novo augere !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION