라틴어 문장 검색

Nunc quoniam plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 19:2)
Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 5:2)
deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:5)
Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 7:3)
Nam cum exiget usus,facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:5)
Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 1:3)
In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 6:1)
Itaque si latior est ager, in regiones diducendae sunt eae classes dividundum- que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:1)
Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:3)
neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:3)
Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:1)
Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:3)
ignorans plus esse reditus in ubertate frugum quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur, quae si maneant, frugibus obsint, et inferiores penitus subacto solo facilius capiant umoris alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:2)
Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:2)
Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION