라틴어 문장 검색

ardent victrices et flammae pectora praebent, imponuntque suis ora perusta viris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1311)
flamma per incensas citius sedetur aristas, fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus et rabidae stimulos frangere nequitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 194)
iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam laeserat abiegni uenter apertus equi, cum pater in nati trepidus ceruice pependit, et uerita est umeros urere flamma pios.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 124)
et satis una malae potuit mors esse puellae, quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 410)
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus, armorum et radiis picta tremebat aqua, cum Phoebus linquens stantem se uindice Delon (nam tulit iratos mobilis una Notos) astitit Augusti puppim super, et noua flamma luxit in obliquam ter sinuata facem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 617)
"cur nardo flammae non oluere meae?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 719)
sed neque suppletis constabat flamma lucernis, reccidit inque suos mensa supina pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 826)
protulit undantem segetem sine semine campus et sine se natis invidit pampinus uvis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
"vel cum obruit ignem taurorum plus ipsa calens texitque trementem frigida flamma virum, quem defendente veneno inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
"nec sic intortum violatae Phoebados ultrix in Danaos fulmen iecit, cum Graecia Troiae noctem habuit similemque facem fixusque Capherei cautibus inter aquas flammam ructabat Oileus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 78)
"qui proxima quaeque discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis delebant, pacis fallentes nomen inane."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 101)
"Obstupuere duces pariter Scythicusque senatus et timuere, suam pacem ne forte negaret, sic rutilus Phaetonta levem cum carperet axis iam pallente die flagrantique excita mundo pax elementorum fureret vel sicca propinquus saeviret per stagna vapor limusque sitiret pulvereo ponti fundo, tunc unica Phoebi insuetum clemens exstinxit flamma calorem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 166)
nec quos Amphiaraus et Melampus * * * ex ipsis rapuit deos favillis per templum male fluctuante flamma gaudens lumine perdito Metellus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem35)
"huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis, Euadne in flammas et Sestias isset in undas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 22)
undabant hic arte sinus, fictoque tumore mersabat pandas tempestas texta carinas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium51)

SEARCH

MENU NAVIGATION