라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 381)
Nemo gloriari nisi suo debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 7:1)
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 8:1)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Gloriari otio iners ambitio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:9)
Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:2)
Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:2)
Vides aliquem gloriari senectute longa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:3)
Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 11:4)
Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 7:4)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Quid, quod hoc odore tamquam suo gloriantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:6)
Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:6)
Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 23:4)
Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION