라틴어 문장 검색

qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:5)
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:7)
qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:3)
Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 2:2)
non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 3:2)
dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:3)
deinde - non enim video cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:4)
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:2)
'quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:1)
quid negoti geritur in quo ille tot et talis viros defatigat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 1:6)
nihil hoc tanto negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa advocatione uterer, si petendum esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:1)
nisi si latitant qui ad negotium suum relicto procuratore proficiscuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:6)
eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, procuratorem Romae reliquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION