라틴어 문장 검색

atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)
levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, quam omnes amicam omnium quam cuiusquam inimicam putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 145:1)
et in verbis, ut fabricatus est gladium et inimicum poenitus es.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:4)
nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:4)
quae vero patitur hoc ratio, ut quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario respondendum erit, fiet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 236:1)
plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 24:3)
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:2)
dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, ait, ut sit iusta causa sic faciendi, non se de ingenii fama, sed de fide esse sollicitum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 74:3)
apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter aliquod commodum a causa, quam nos susceperimus, aversus, ut persuadendi ardua ratio, ita dicendi expeditissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 76:1)
Ligarium et perseverasse et non pro . Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 81:2)
quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:2)
debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:3)
at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:2)
deinde deprehenduntur et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 134:3)
nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION