라틴어 문장 검색

Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Hoc est autem spiramentum quod ambiens cerebrum singulis sensibus vim suam praestat, hoc est quod nervis et musculis corporis fortitudinem praebet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:1)
Opus naturae est ut sensum vel nimium sicca vel nimium humecta non capiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:1)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:1)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:5)
Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensus secatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:1)
si avellatur, sensum accipit a carne quam deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:4)
Et cerebrum, quod tactu sui hominem vel torquet vel frequenter interimit, non suo sensu sed vestitus sui, id est omenti, hunc inportat dolorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:5)
Ergo diximus quae in homine sine sensu sint, et quae hoc causa faciat indicatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:1)
Sensus, de quibus loquimur, quinque sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:1)
Nulli enim divino corpori sensus inest, anima vero omni corpore, vel si divinum sit, ipsa divinior est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 16:4)
Sphaeralis enim natura et ad nos de alto veniens partem in homine et altam et sphaeralem tenuit et quae sensu careat, qui non est animae necessarius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 17:3)
cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION