라틴어 문장 검색

alter, ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e vita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:7)
qui tamen apud exercitum mansit, vehiculo convecto, quoniam equo insidere, prae debilitate, haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.60)
Consilium istud Braddockius probabat, minoraque ad prata consilium militare convocavit, quo in consilio decretum, imperatorem cum mille ducentis lectis militibus iter facere oportere, tribunumque Dunbarium cum reliquis copiis, impedimentisque manere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.63)
Ad heroa, igitur, nostrum imperii summa devenit, qui in confertissimos hostes incurrere, retroque gradum dare, nunc suos ad fortiter pugnandum hortari, nunc vim addere victis, assidue perseveravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.75)
Ordinum ductores, in loco, ubi pugna commissa, constanter manebant, hostesque dare terga, omnesque in partes diffugere, coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.10)
Temporis, apud exercitum manendi, jam exitus instabat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.73)
Militia Pennsylvaniensis ad primum usque diem Januarii mensis apud exercitum manere debebat, at domum revertendi cupido tanta incessit, ut, eorum prohibendorum coërcendorumque causa, praesidia firma ad omnes fere trajectus disposita fuerint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.76)
Constantia invicta, semper idem mansit, et exercitui vultum serenum et tranquillum perpetuo praestitit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.88)
multique, qui jam stipendia fere emeriti fuerant, exigua conducti mercede, apud exercitum diutius manere, et pro patria pugnando vulnera martia pati, haudquaquam ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.38)
Washingtonius, interea, occasione utens, impedimenta clam auferri, ignesque crebros, qui speciem manendi hostibus praeberent, accendi jussit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.45)
Ut, tamen, diutius apud exercitum manerent, pauci a praefectis suis aegerrime inducti;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.26)
utque stipendium in posterum omnibus, qui nomina profiteri perseverarent, salvum praestaretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.17)
- manipulumque, qui saucios aegrosque curarent, in castris manere jussit, literis, item, scriptis, quae, post discessum, Washingtonio darentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.67)
pacem servandi voluntas imminuta manet, attamen, eam, nisi dedecore summo, conservare nequimus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.45)
- Difficultates omnes, perseverando, facillime superavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.85)

SEARCH

MENU NAVIGATION