라틴어 문장 검색

an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 192:1)
quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:3)
fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 201:1)
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 204:1)
quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:2)
ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 218:2)
nam frequenter in his etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:2)
interim est finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:2)
neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 223:5)
nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 226:1)
haec materia simplex erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 236:1)
nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae undique secundum nos sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 251:1)
nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:3)
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:1)
nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 275:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION