라틴어 문장 검색

obsessos colles quos ipse obsederat, ne ad urbem transitum haberet Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9021)
igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores agrorum praeberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 470:1)
et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 312:1)
cum res tam lenta quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 411:3)
in eo certamine pulcherrimum am- phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum regerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장3)
ergo avidus muros ordo est 'avidus urbis optatae muros molior', non 'avidus molior'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1321)
obsedere apicem verbum oppugnationis est 'obsedere', quo usus est signate propter bellum futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 661)
quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 461:1)
moliri bene non facere, sed 'moliri', ut terroris sit, non crudelitatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5641)
ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summovere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere, obsidebanturque haud paulo vi maiore Velitrae quam Tusculum obsessum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 376:1)
si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 110:1)
moliri hic pro struere posuit et per hoc facere, ut infra molirique arcem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4141)
Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit, ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION