라틴어 문장 검색

fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:2)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
Per te, per qui te talem genuere parentes, et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 11:4)
— Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
Crudelis nati monstrantem vulnera cernit, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:4)
Unde enim Veneto rusticis parentibus nato, inter silvas et frutices educto, vel levis Graecarum notitia litterarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:3)
Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:2)
Capita locorum, ubi longa narratio est, dixisse sufficiet, ut quid unde natum sit lector inveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 7:1)
En perfecta mei promissa coniugis arte Munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos Aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:1)
Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, Arma sub adversa posuit radiantia quercu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:2)
Per patrios manes, per spes surgentes Iuli, Te precor, hanc animam serves natoque patrique.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:1)
Argenti atque auri memoras quae magna talenta Natis parce tuis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:8)
Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 14:1)
Hinc est quod providentia naturae similitudinem natorum atque gignentium ex ipso quoque nutricatu praeparans fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 16:1)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION