라틴어 문장 검색

nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 130:2)
neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 159:2)
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장4)
Sin, quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglexeris?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장45)
negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장8)
bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장54)
Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:4)
Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 11:5)
Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:3)
" Apparet," inquam, " has platanos neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:2)
Ne de altero quidem satis fiduciae habeo, excepto eo, quod adhuc peccare erubescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:6)
interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:2)
Nam qui peccare se nescit, corrigi non vult;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 9:4)
Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION