라틴어 문장 검색

Non vindicandum scelere, si possis, scelus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N36)
Bona turpitudo est, quae periclum vindicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 076)
In vindicando criminosa est celeritas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 254)
Iniuriam ipse facias, ubi non vindices.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 285)
Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 412)
Quam magnarum virium est neglegere laedentem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 561)
Qui enim vindicat, sentit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 562)
Quoi quid vindicandum est, omnis optima est occasio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 65)
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam vindicando.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 661)
At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:2)
Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi iam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immoletis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 10:1)
Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:1)
At e contrario in vos exprobratio resultavit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae inreligiositatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 2:1)
Sed absit ut aut igni humano vindicetur divina secta aut doleat pati in quo probatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 3:2)
Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION