라틴어 문장 검색

perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장3)
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:1)
etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam non fecisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:7)
etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et impium esse fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:2)
cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, cum offici rationem atque existimationis duci conveniret, eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne hoc quidem tecum locutus es:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:3)
id egit ut amicos observantia, rem parsimonia retineret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:6)
Cum cupidius instaret, homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:4)
fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 3:4)
clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:1)
Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 3:2)
ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus quam me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:3)
quis est enim iste amor amicitiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:3)
Stoici vero et sapientem amaturum esse dicunt et amorem ipsum conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
adhuc neminem cognovi poëtam (et mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION