라틴어 문장 검색

Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est.
(세네카, 행복론, Liber V 24:3)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Quare desperes, antequam temptes ?
(세네카, 행복론, Liber V 137:9)
Quid interest, utrum istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quaeris ?
(세네카, 행복론, Liber VI 131:2)
Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 158:2)
Non referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem, quia in laudem vetustorum invidia non obstat.
(세네카, 행복론, Liber VII 45:2)
" Si temptare," inquit, " me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."
(세네카, 행복론, Liber VII 62:2)
Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua ;
(세네카, 행복론, Liber VII 76:1)
satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari.
(세네카, 행복론, Liber VII 86:3)
Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare libuisset.
(세네카, 행복론, Liber VII 151:5)
Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:2)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:3)
Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:7)
Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im- perandum nihil praeter me obstat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION