라틴어 문장 검색

dicens: " Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장28)
Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장30)
Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장36)
Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: "Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장72)
Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장13)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장39)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장6)
Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장16)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장18)
Si enim super j et ij, qui sunt iij addas sequentem pariter parem, id est iiij, septenariam facies summam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:6)
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:1)
Nihilne te ipsa loci facies mouet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:6)
Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias collocaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:9)
Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION