라틴어 문장 검색

Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
quae dubia nisui videbantur, potissimus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장7)
ex hac vita ad illam adscenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:2)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
admittunt et ascendentibus manum porrigunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:4)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 8:2)
Eodem tempore ille adscendit, ego descendo, nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 4:8)
Seneca Lucilio suo salutem Naufragium, antequam navem adscenderem, feci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 871)
Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 29:5)
illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:7)
Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, Mi soli caeli maxima porta patet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 33:4)
Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:3)
Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:15)
In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum - nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est - siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam ascenderant, relabantur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION