라틴어 문장 검색

Mox ubi pollicita est, "quo sit fiducia maior muneris huius" ait, "qui vestri maximus aevo est dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:7)
hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris velata monedula pennis). At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae Gnosiacas iuvere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 41:6)
Strage canum primo volucrumque oviumque boumque, inque feris subiti deprensa potentia morbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:4)
plumis in avem mutata vocatur ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:4)
Tum lino medias et ceris adligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:4)
At illum quae favet ingeniis excepit Pallas avemque reddidit et medio velavit in aere pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:7)
urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:9)
Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:10)
Vecta levi curru medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum pervenerat alis, agnovit longe gemitum morientis et albas flexit aves illuc.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:1)
"Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:1)
Miseratus Apollo, cum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit avem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, virtutem antiquam, maiores corpore vires.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:9)
Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:10)
abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis vidit avem pennis liquidas exire sub auras, quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:6)
Viribus usus avis pennis rostroque redunco hamatisque viri laniaverat unguibus ora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:14)
pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION