라틴어 문장 검색

hic aptissimus ad socios eius et ministros transitus erat, quia socii ministrique probari nisi illo nocente non poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 11:2)
Obiecta sunt multa, quae magis quam praevaricatio nocuerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 32:1)
Nunc enim sane poterat sine malo publico vivere, sub eo principe sub quo nocere non poterat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 4:3)
sed perinde illis ac meis parco.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 3:3)
Balineum assumo quia prodest, vinum quia non nocet, parcissime tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 3:1)
Occiso Domitiano statui mecum ac deliberavi, esse magnam pulchramque materiam insectandi nocentes, miseros vindicandi, se proferendi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 2:1)
quod denique senatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:2)
rapiunt etiam consumuntque quod natum est, ut qui iam putent se non sibi parcere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 2:3)
An subit et tecta callidus arte nocet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 23)
Fervida vicino flamma vapore nocet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 235)
Deripui tunicam - nec multum rara nocebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 57)
Et minus ille nocens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 728)
Tunc ego me primum coepi sentire nocentem - Sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 741)
Nec tamen eloquio lingua nocente caret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 815)
Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 824)

SEARCH

MENU NAVIGATION