라틴어 문장 검색

inter execrationes parentum crevimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 1:6)
Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 5:1)
Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:1)
Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)
Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:3)
Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:5)
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Etiam cum persuaseris istas fabulas esse nec quicquam defunctis superesse, quod timeant, subit alius metus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:7)
Trahunt in pravum parentes, trahunt servi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:2)
M. Brutus in eo libro, quem περι` καθήκοντοσ inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:1)
' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito vita defungitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:8)
Duc, o parens celsique dominator poli, Quocumque placuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 11:1)
interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:4)
Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:1)
parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION