라틴어 문장 검색

Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:4)
Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:4)
"Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, Hic placidam niveo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 47)
uos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, neu timeat celeres tardior agna lupos.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 114)
his uita magistris desueuit querna pellere glande famem:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 126)
atque aliqua adsiduae textrix operata mineruae cantat, et a pulso tela sonat latere.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 137)
at qua Velabri regio patet, ire solebat exiguus pulsa per uada linter aqua.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 517)
At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae et facilis lenta pellitur unda manu.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 512)
pulso fratre Amulius regnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 46:1)
Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 66:1)
inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 157:1)
suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 290:3)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae, sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus deus ipse, tenuerit regnum donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 415:1)
excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 537:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION