라틴어 문장 검색

arguta meretrice potes Davoque Chremeta eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani, Pollio regum facta canit pede ter percusso;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.20)
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, incolumi capite es?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:7)
Hellade percussa Marius cum praecipitat se, cerritus fuit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:42)
nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 144:4)
etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:1)
Percussi, sed non iniuriam feci.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 132:4)
non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:5)
accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 128:5)
ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 35:3)
accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:1)
Vitanda in primis ambiguitas, non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut chremetem audivi percussisse Demean, sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem libram scribentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:3)
alii sunt, qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 235:2)
non, frons, inquit, percussa, non femur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:2)
Denique omnes fusi fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장5)
haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION