라틴어 문장 검색

Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 11:1)
Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quoniam Graeci κατόρθωμα, hoc autem commune officium καθῆκον vocant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 11:2)
Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum esse definiant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 11:3)
Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:1)
Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec sapiente ferventior plerumque est, illae virtutes bonum virum videntur potius attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:2)
nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:6)
Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:3)
Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:3)
Ita perfectum est, ut omnes concordia constituta sine querella discederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:4)
At vero hic nunc victor, tum quidem victus, quae cogitarat, ea perfecit, cum eius iam nihil interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:8)
Illud autem officium, quod rectum idem appellant, perfectum atque absolutum est et, ut idem dicunt, omnes numeros habet nec praeter sapientem cadere in quemquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:4)
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
nam in sapientibus viris perfectisque nihil potest esse tale.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 55:2)
hic non noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succedat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 97:3)
ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION