라틴어 문장 검색

et magna Aeneae ostenditur pietas, qui nec vulneratus irascitur, ut velit contra legem foederis in bellum moveri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4655)
nam et ex eo quod hosti cogitat parcere, pius ostenditur, et ex eo quod eum interimit, pietatis gestat insigne:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9402)
nam miles portando arma et vincendo alios pietatem praetermittit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 707)
quid domini faciant a. c. t. fures plerumque personae suis nominibus exprimuntur, plerumque etiam per officia designan- tur, ut si dicas 'philosophus', nomen ipsum ponis, si autem velis dicere 'sapientiae operam dans', personam exprimes per officium, sicut hoc loco fecit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 161)
fleverunt nymphae, quibus insita est naturaliter pietas;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 214)
sane haec Erigone Icari filia fuit, tantae pietatis in patrem, ut cum eum vidisset mortuum, omni se luctu ac maerore conficeret, ob quam rem misericordia deorum inter signa locum virginis sub iustitiae vocabulo iussa est obtinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3313)
et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod est gloriosius, praecucurrit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:4)
"Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere sapientiam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:5)
"Proinde si quid sapientiae vobis aut verecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:19)
"Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:1)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
"At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, cum non tam virtute quam religione et pietate pollerent."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:1)
"Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed vivimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt nec invenire potuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:15)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt ei subiectae quasi prudentiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant ad homines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION