라틴어 문장 검색

Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 5:2)
At si per senos pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites, latitudini autem viginti una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:3)
Sed ex iis, quas ipse incognovi, maxime probantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo per se stantes:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 1:2)
Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:3)
aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:3)
Verum nec ante tertium neque post quintum annum iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam praedura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 1:2)
Eae probantur maxime ex milio, tum ex hordeo, mox etiam ex tritico.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 3:4)
probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:11)
Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis, media aetate probandos censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 20장 1:2)
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:1)
Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 2:2)
quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:6)
Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 4:2)
Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 8:2)
quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION